monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1


HOME
Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 3, 40, 1
Labor discipulorum in remigando, et contrarius eis ventus, labores sanctae Ecclesiae varios designat, quae inter undas saeculi adversantis, et immundorum flatus spirituum ad quietem patriae coelestis quasi ad fidam littoris stationem pervenire conatur. Ubi bene dicitur: Quia navis erat in medio mari, et ipse solus in terra, quia nonnunquam Ecclesia tantis gentilium pressuris non solum afflicta, sed et foedata est, ut si fieri posset, Redemptor ipsius eam prorsus deseruisse ad tempus videretur. Unde est illa vox eius, inter undas procellasque tentationum vertentium deprehensae, atque auxilium protectionis illius gemebundo clamore quaerentis: Ut quid, Domine, recessisti longe? Despicis in opportunitatibus, in tribulatione . Quae pariter vocem inimici persequentis exponit, in sequentibus psalmi subiiciens: Dixit enim in corde suo, Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat usque in finem. Verum ille non obliviscitur orationem pauperum, neque avertit faciem suam a sperantibus in se: quin potius et certantes cum hostibus ut vincant adiuvat, et victores in aeternum coronat. Unde hic quoque aperte dicitur: Quia vidit eos laborantes in remigando. Videt quippe Dominus laborantes in mari, quamvis ipse positus in terra: quia etsi ad horam differre videatur auxilium tribulatis impendere, nihilominus eos ne in tribulationibus deficiant, suae respectu pietatis corroborat, et aliquando etiam manifesto adiutorio victis adversitatibus, quasi calcatis sedatisque fluctuum voluminibus, liberat, sicut hic quoque subsequenter insinuatur, cum dicitur:

Beda Venerabilis HOME